20200905

[San Isidoro, Sententiae I, 5.7]

Falluntur quidam stultorum, dum legunt ad imaginem Dei factum esse hominem, arbitrantes Deum esse corporeum, dum non caro, quod est corpus, sed anima, quod est spiritus, Dei imaginem habeat. Non ergo esse corporis formam in Deum, qui hominem ad imaginem suam fecit, quia mentem, non carnem, ad similitudinem suam creavit. Cogita igitur quale corpus habeat veritas, et dum non inveneris, hoc est Deus. - The Latin Library