20200717

[Séneca, Ad Lucilium 91, 4 y sigs.]

Quid enim est quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? [...] Nullum tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus causae doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt: ex amico [fit] inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Invadit temperantissimos morbus, validissimos pthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.

¿Porque, qué cosa hay que la fortuna, cuando así lo desee, no pueda sustraer del más próspero de los hombres? [...] No hay tiempo exento de peligro, y de los mismos placeres surgen causas de dolor. Estalla la guerra en medio de la paz y lo que nos daba seguridad se transforma en un objeto de temor. El amigo se convierte en enemigo, el aliado en alguien hostil.
Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. [...] Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala unde minime expectabantur erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt: quota quaeque felicitatem civitas pertulit!